2.11
Urbis autem ipsius nativa praesidia quis est
tam neglegens qui non habeat animo notata ac plane
cognita? cuius is est tractus ductusque muri cum
-- -- Romuli, tum etiam reliquorum regum sapientia definitus
ex omni parte arduis praeruptisque montibus, ut unus
aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque montem, maximo aggere obiecto fossa cingeretur vastissima, atque ut ita munita arx circumiectu arduo et
quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in
illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis
atque intacta permanserit. Locumque delegit et fontibus abundantem et in regione pestilenti salubrem;
colles enim sunt, qui cum perflantur ipsi, tum adferunt umbram vallibus.
ch. 7
2.12
Atque haec quidem perceleriter confecit; nam et
urbem constituit, quam e suo nomine Romam iussit
nominari, et ad firmandam novam civitatem
novum quoddam et subagreste consilium, sed ad muniendas opes regni ac populi sui magni hominis et
iam tum longe providentis secutus est, cum Sabinas
honesto ortas loco virgines, quae Romam ludorum
gratia venissent, quos tum primum anniversarios in
circo facere instituisset, Consualibus rapi iussit easque in familiarum amplissimarum matrimoniis
collocavit.
2.13 Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini
intulissent proeliique certamen varium atque anceps
fuisset, cum T. Tatio, rege Sabinorum, foedus icit
matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus; quo foedere et Sabinos in civitatem adscivit sacris conmunicatis et regnum suum cum illorum rege sociavit.
ch. 8
2.14
Post interitum autem Tatii cum ad eum dominatus
omnis reccidisset, quamquam cum Tatio in regium consilium delegerat principes (qui appellati sunt
propter caritatem patres) populumque et suo et Tatii
nomine et Lucumonis, qui Romuli socius in Sabino
proelio occiderat, in tribus tris curiasque triginta discripserat (quas curias earum nominibus nuncupavit,
quae ex Sabinis virgines raptae postea fuerant oratrices pacis et foederis)—sed quamquam ea Tatio
sic erant discripta vivo, tamen eo interfecto
-- --
multo etiam magis Romulus patrum auctoritate consilioque regnavit.
ch. 9